Bài Mới

BG 10/10/2017

Ngày Truyền Thống ....

Ngày Truyền thống anh chị em Dân tộc Giáo hạt Đà lạt năm 2017 Nối tiếp tinh thần của Khánh nhật truyền giáo 22/10, hôm nay Chúa nhật XXX ...

Tâm Linh # 2

de duodecim signis
  Signa sunt in caelo duodecim.2.1.1
  Aries beneficio Liberi, quod is cum exercitum in
Indiam per Libyam duceret per loca sicca et arenosa,
qua aquae inopia esset et exercitus eius siti adfligere-
tur, aries eis aquam demonstravit; et ob id a Libero5
Iovis Ammon est appellatus, eique fanum magnifi-
cum fecit ad eum locum ubi aquam invenit; quod
abest ab Aegypto et Alexandria milia passuum novem.
ob eam rem a Iove petît ut in<ter> sidera reciperetur.
alii putant eum esse qui Hellen et Phryxum vexerit.10
  Taurus beneficio Iovis, quem Iuppiter a Neptuno2.1
fratre per gratiam abduxit; qui sensum humanum fi-
gura tauri continebat hisque Iovis iussu Europam Age-
noris filiam Sidonia adludens decepit et eam Cretam
deportavit. ob eam rem Iuppiter in sideribus eum5
dignatus est immortali memoria.
  Gemini, qui <dii> Samothraces nominantur [esse];3.1
quorum argumentum nefas est pronuntiare praeter eos
qui mi<ste>riis prae[sto]sunt. alii Castorem et Pol-
lucem dicunt, quod hi principes mare tutum a prae-
donibus praestitissent. sunt qui dicant Herculem et5
Theseum, quod similia athla sint adepti.
  Cancer, carcinus, receptus beneficio Iunonis,4.1
quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad hy-
dram Lernaeam (quam nos excetram dicimus) inter-
ficiendam, <i>s carcinus ingressus Herculis pedes et
crura lanians incommodiorem faciebat eum quam ipsa5
excetra; idque malum Hercules difficillimum habuit,
carcinumque [cancrum] ob id factum Iuno sideribus
est dignata.

No comments:

Post a Comment